- MURES
- MURESinter animalia, Lege veteri immunca, quod, praeter causas, quae cuivis sese offerunt, inutile et noxium est hoc animal, ac typus eorum, qui dicunt.Nos numerus sumus et fruges consumere nati.Cyrillus contra Iul. l. 9. γαλῆ καὶ μῦς γράφουσι πῶς ἐφ᾿ ἑαυτοῖς τὰ δειλὰ, καὶ ἄνανδρα, καὶ ψοφοδεῆ τῶ κλεπτῶν γένη, Mustela et mus furum referunt timiditatem et imbellia genera atque ad omnem strepiium metuentia. Quod muri quam conveniat, Horat. Poetaeximius sic docet in Apologo, de mure rustico et urbano, Sat. 6. l. 2.Valvarum strepitus lectis excussit utrumque:Currere per totum pavidi conclave, magisqueExanimes trepidare, simul domus alta molossisInsonuit.Nihilominus, uti Hierosolymitani eorum caro in esum cessit, cum obsessi summa cum fame conflictarentur; sicii Cretensibus, qui ad Hamaxitum castra posuerant, cl peorum rosere ansas et arcuum nervos exederunt, apud Aelian. Histor. l. 12. c. 5. quod idem de populis Troadi vicinis, Polemo apud Clementem in Protrept. et de Polycratis popularibus, Aristoteles Rhetor. l. 2. c. 24. narrant. Quorum is proin Troadis incolas, mures indigenas σμίνθους illis dictos colere solitos, et Apollinem ab iis Sminthium nuncupari, addit; Strabone, ex Callino et Heraclide Pontico rem aliter narrante l. 13. erat autem Mus sub pede Apollinis, ibid. quemadmodum contra Sethonis Aegyptii, Murem manu tenentis (quod Pelusii a Senaxheribo obsessus opemurium liberatus esset) statuam se vidisse, Herodotus narrat l. 20. ubi cum alias Aegyptiis ἀφανισμοῦ destructionis, fuerit hieroglyphicum mus. pietatem vero Regis imago suadeat, mysterium aliquod prae se ferre videtur Ioh. Marshamo Can. Chron. Sc. XVII. Imo integros populos, Abderitas, apud Iustinum l. 15. c. 2. Troes apud Plinium l. 10. c. 65. quasdam Italiae gentes, apud Aelian. in Histor. Anim. Megarenses et Chalcidenses, apud Heraclidem in Politiis: Gyariunius e Cycladibus, incolas, apud eundem Plinium l. 8. c. 29. Alios, sedibus suis pepulisse leguntur. Nec adeo mirum, si, quod Antigonus habet Mirabilium c. 21. in Gyaro mures ferrum peredunt; Τῆς δὲ Καρυςτίας καὶ τῆς Α᾿νδρίας χώρας ἐςτὶ πλησίον νῆσος ἡ καλουμένη Γύαρος ἐνταῦςθα οἱ μύες διατρώγουσι τὸν σίδηρον, Prope Carystiam et Andriam insula est, nomine Gyarus, inqua mures ferrum corrodunt. Sed et quod Magicis artibus adhibiti; idque antiquissimis temporibus, immundi habiti sunt. Namque Myomantia omnium divinationis specierum prima fuisse legitur. Unde apud Esaiam c. 66. v. 17. inter res Gentium abominabiles, etiam Mures recensentur: Qui sanctificant se et qui mundant se in hortis, sequentes alter alterum palam, qui comedunt carnem porci, et rei abominabilis, murisque: pariter consumentur, dictum Iehovae. Quae superstitio ex Oriente transiit in Occidentem, et post Christi quoque tempora satis diu inextincta mansit; ut Murositarum patet exemplô, qui, quod mures colerent, inde nomen accepêre. An eâdem ratione, propitiando Israelis Deo et averruncandae agrorum suorum calamitati, Murium imagines aurea, inter coetera dona, a Philistaeis adhibitae sint, non liquet. Legimus certe 1. Sam. c. 6. v. 5. a Sacerdotibus et divinis eorum id consilium darum esse, ut facerent imagines murium, qui corruperant eam terram et darent gloriam Deo Israelis: sic fortasse fore, ut allevaretur manus Dei ab ipsis, et a Diis eorum et a terra eorum. Ad quem locum vide Fran. Burmannum in Exegesi et Meditat. suis, vernaculo idiomate scriptis: Plura vero hanc in rem, apud S. Bochartum Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 33. et seqq. ubi alia plurima erudite congesta, reperies, de Mure aliarbuo, Arabibus prolixe descripto, qui idem videtur cum Graecorum Arctomye, de Mure item Montano et Pontico. Nec omittendum, quod Murium decem milia, mille mustelas, mille sorices, sibi exhiberi iussisse Heliogabalum, apud Lamprid. c. 27. legimus. Vide quoque hîc infra: uti de Muribus, ad homines torquendos adhiberi solitis, supra ubi de Gliribus; de tinearum Muriumque die supra itid. voce Dies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.